라틴어 문장 검색

quod autem videmus e caelo stellas quasi labi, ἀπόῤῥοιαι sunt ignis aetherii, quae fiunt cum vehementior ventus altiora conscenderit et trahere exinde ali- quas particulas coeperit, quae simulant casum stellarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3663)
quippe solo natura subest quia, ut supra diximus, naturaliter rerum omnium mater est terra et universa intra se con- tinet semina:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 491)
iam quae seminibus iactis 'iam' particula hic pro 'praeterea' ponitur et tempus significat, ut "iam tempus agi res".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 571)
crassis paludibus lutosis naturaliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1101)
nam quis te ivuenum c. id est 'quisnam'. hodie enim 'nam' particula postponitur, antea praeponebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4441)
"Quanto verius de diis vestris animalia muta naturaliter iudicant!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:14)
"Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, cum velis tumentibus vehitur, cum expansis palmulis labitur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:16)
Nam si atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturae, quod omne pondus nulla re inpediente moveatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est, declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus naturaliter . . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 69:3)
hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque videri voluit afferre sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 96:5)
ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum - nullo modo perfectus sed est quaedam particula perfecti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:3)
Atque iis etiam, qui vendunt emunt, conducunt locant contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:1)
Fufius autem, simul atque aedificari coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 179:3)
Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 162:1)
Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:1)
nec enim hoc suscepi, ut tamquam magister persequerer omnia, neque hoc polliceor me effecturum, ut ne qua particula in hoc sermone praetermissa sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION