라틴어 문장 검색

Hic legitur tamen obscure tenuique figura Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas, Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo, Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor, Unus in usya, personis trinus, in uno Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:16)
Sed quoniam tantum circa terrena potentis Nature uiget officium languetque potestas, In superis nil iuris habens animamque creare Nescia, quam sola pictoris dextra superni Format et in nullo Nature iura requirit, Hac racione diu nitens multumque reluctans, Huc agor et superos perquiro sola recessus, Quo possim conferre Deo quod concipit ipsa Nature racio, quod uirtus optat, ut ipsum Velle Dei nostrum confirmet uelle precesque Audiat et nostris aspiret gracia uotis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:8)
Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas, Vnica forma boni, recti uia, limes honesti, Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum, Principium finisque, modus, mensura, sigillum, Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis, Nata regens, uentura serens, nascencia seruans, Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens Singula, sub stabili mensura cuncta choercens, Qui rerum species et mundi sensilis umbram Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem Exterius pingens terrestris ymagine forme, Qui ueterem massam de uultus sorde querentem Inuestis meliore toga, formeque sigillo Signans, excludis nexu mediante tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:1)
Hic habitant ciues superi proceresque Tonantis, Angelici cetus diuinaque numina, mundi Rectores, turme celestes, agmina celi, Excubie nostri, uarius quos diuidit ordo, Munus et officium, uirtus diuersa, potestas Plurima dissimilisque gradus, distancia facti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:10)
Aeris istius rectores, immo tyrannos Turba Potestatum uincit celestibus armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:15)
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat Vestigare sue racionis legibus, illam Asistens matrona monet, ne sompniet illic Humanas leges mundanaque federa, cursus Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas Artificis summi, que uult a canone nostro Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit Artifici, canonque silet, dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:31)
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
"Que iura, quis ordo, Quis modus, unde quies, que tanta licencia pacis Vt nostras Natura uelit proscribere leges Et mundum seruire sibi, dampnare nocentes, Et iustos seruare uelit, cum nostra potestas Eius preueniat uires, nostroque senatu Plebescat Natura minor, totiensque subacta Legibus imperii nostri, mutare ualebit Amplius et nostris subducere colla cathenis?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:2)
At Venus ipsa furit, cui forcior ira nephasque Maius et insultus peior grauiorque potestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:1)
Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
Illic perdix nunc aeriae potestatis insultus, nunc venatorum sophismata, nunc canum [0436C] latratus propheticos abhorrebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:106)
Ingenialis namque potentia, potestasque logistica, virtus etiam praeteritorum recordativa, diversis capitis thalamis habitantes, ejus fervescunt obsequio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:58)
In his omnibus, ineffabiliter meae potentiae resultat effectus, sed tamen plerisque meae potestatis faciem palliare decrevi figuris, defendens a vilitate secretum, ne si ejus de me familiarem impertirem scientiam, quae apud eos primitus ignota, pretiosa vigebant, postmodum jam nota vilescerent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:81)
Sed ne in hac meae potestatis praerogativa, Deo videar quasi arrogans derogare, certissime summi magistri me humilem profiteor esse discipulam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:86)
Et sic in quodam triclinio comparationis, tres potestatis gradus possumus invenire, ut, Dei potentia superlativa, naturae comparativa, hominis, positiva dicatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:117)

SEARCH

MENU NAVIGATION