라틴어 문장 검색

picti terga picta terga habentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 131)
pictis incinctae pellibus a. nebridas habentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3411)
"Illic post multas epulas, ubi convivium caluit et incestae libidinis ebriatis fervor exarsit, canis qui candelabro nexus est, iactu offulae ultra spatium lineae, qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:22)
"Non floribus caput nectitis, non corpus odoribus honestatis;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:16)
Sic incesti fabulam nectitis, etiam cum conscientiam non habetis.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:6)
Σχήματα enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem eaque non tam in verbis pingendis habent pondus quam in inluminandis sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 141장2)
praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:5)
Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum - quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est - adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:2)
ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:6)
iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent, nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:3)
quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si ullam litteram moveris, labent omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 96:8)
dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam philosophum pictum, ut dicitur, viderunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 107:8)
est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae conligataeque videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:5)
quod si fingere nobis et iungere formas velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:3)
Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte moveatur, aut cum solarium vel descriptum vel ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte non casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse expertem putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION