라틴어 문장 검색

"egregii iuvenum, quos non sine numine regnis invexit nox dextra meis, quibus ipse per imbres fulminibus mixtos intempestumque Tonantem has meus usque domos vestigia fecit Apollo, non equidem obscurum vobis plebique Pelasgae esse rear, quantis conubia nostra procorum turba petant studiis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권48)
Nec piger ingenio scelerum fraudisque nefandae rector eget.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권194)
ut vero infames scopulos silvamque nefandam perventum, ceu nulla prius lamenta nec atri manassent imbres, sic ore miserrimus uno exoritur fragor, aspectuque accensa cruento turba furit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권49)
"quid imperat urbe nefanda?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권184)
quis Maenaliac Atalantes nesciat egregium decus et vestigia cunctis indeprensa procis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권217)
"urbem socia de gente subistis tutari, quam non aliis populator ab oris belliger externave satus tellure, sed hostis indigena adsultat, cui castra adversa regenti hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, hic erat et frater, cerne en ubicumque nefandus excidium moliris avis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권181)
illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querellas saucia dilectis adclinant pectora muris, templa putes urbemque rapi facibusque nefandis Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권289)
"accipe commissum capiti decus, accipe laurus, quas Erebo deferre nefas, nunc voce suprema, si qua recessuro debetur gratia vati, deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae coniugis et pulchrum nati commendo furorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권375)
"si quando nefanda huc aderit coniunx, illi funesta reserva supplicia:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권62)
"- ore tenens hostile caput, dulcique nefandus immoritur tabo;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권10)
"veraeque licet solacia morti quaerere, nec fugiet poenas, quicumque nefandam insontis pueri scelerarit sanguine dextram impius, et nostris fas sit saevire sagittis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권296)
"haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande, ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus, parce:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권178)
bis cassae periere viae, bis comminus actos avertit bonus error equos, puraeque nefandi sanguinis obliquis ceciderunt ictibus hastae, tendunt frena manu, saevis calcaribus urgent immeritos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권237)
restabat lassa nefando vita duci summusque cruor, poterantque parumper stare gradus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권297)
"fugio excedoque nefandis sedibus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권384)

SEARCH

MENU NAVIGATION