라틴어 문장 검색

neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse;
(아풀레이우스, 변명 85:13)
neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret;
(아풀레이우스, 변명 85:14)
neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset;
(아풀레이우스, 변명 85:15)
neget post ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem condicto loco nubsisse.
(아풀레이우스, 변명 85:16)
Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?
(아풀레이우스, 변명 98:14)
negatis.
(아풀레이우스, 변명 100:18)
sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:39)
Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum impendio excusarem, negavit veniam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:1)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
"Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream."
(아풀레이우스, 변신, 7권 6:3)
militum pro comperto de nobis asseverantium fidemque Caesaris identidem implorantium, at illius negantis assidueque deum numen obtestantis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:2)
quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:8)
Sed revalescente rursus astutia constantissime negare et accersere mendacii non desinit medicum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:3)
laudibus aeternum nullus negat esse Salernum;
(ARCHIPOETA, VI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION