라틴어 문장 검색

Hoc monstrum timuit genitor, numenque secundum Phorcus aquis, Cetoque parens, ipsaeque sorores Gorgones:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:13)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
Non mixti foedera tangunt Te generis, nec nata iubet moerere neposque?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:68)
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI1)
Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVI2)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
Maternosque sinus viso genitore relinquat Et patrias laudes sentiat esse suas?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVIII2)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
Fastorum genitor parensque Ianus Victorem modo cum videret Histri, Tot vultus sibi non satis putavit Optavitque oculos habere plures:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, II1)
Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi Quantaque nox superis omnibus illa fuit, Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX1)
Latonae venerande nepos, qui mitibus herbis Parcarum exoras pensa brevesque colos, Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos Ille tuus Latia misit ab urbe puer;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVII1)
Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII3)
Riserunt homines, sed ipse divom Offensus genitor, trinoctiali Adfecit domicenio clientem.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXVII2)
Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXXIV Caeretanum1)
venturum futurum, ut idem venturos tollemus in astra nepotes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 221)

SEARCH

MENU NAVIGATION