라틴어 문장 검색

Non ob aliud sunt haeretici, nisi quod, Scripturas canonicas non recte intelligentes, suas falsas opiniones, contra earum veritatem pertinaciter asserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:46)
Istum haereticum nondum dico, nisi manifestata sibi doctrina Catholica fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:52)
Nihil igitur amandum est, nihil omnino faciendum nisi propter Deum, ut in Deo finem omnium constituamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:30)
Neque enim comedere, nec dormire, nec uxorem ducere, nec omnino aliud facere nisi propter ipsam debemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:34)
Quid enim sperari, vel speratum amari potest, nisi prius credatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:6)
Quia enim nemo fidem esse dubitat, oportet ex hoc ut aliqua non apparentia esse concedat, cum fides, ut dictum est, proprie non dicatur nisi de his quae nondum apparent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:14)
Quid est enim fides, nisi credere quod non vides?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:61)
Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:4)
Neque enim veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quaecunque vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:3)
Ut enim beatus meminit Augustinus, non propter aliud omnipotens dicitur Deus, nisi quia quidquid vult potest efficere, ut non scilicet in aliquo efficiendo ullum ejus voluntati impedimentum obsistat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:6)
Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:4)
Faciamus, nisi ut cooperatio totius Trinitatis exprimatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:28)
Quippe quod conceptum parturitur, utique in ipso est a quo generatur, et sapientia in ipsa substantia sive in essentia potentiae est, cum ipsa scilicet quaedam sit potentia, sicut posterius ostendemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:33)
Quod autem ait, Sapientiam coram Deo Patre semper assistere, tale est omnipotentiam ipsam nil efficere, nisi praeeunte ratione et ducatu sapientiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:38)
Si autem dicant eum aeternaliter egredi ex Bethlehem, eo quod ejus nativitas in eo loco futura ab aeterno praevisa sit a Deo et praedestinata, hoc utique modo cujuslibet hominis, vel cujuslibet rei nativitas aeterna est, quia videlicet ab aeterno praevisa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION