라틴어 문장 검색

Ecce vetus calido versatus stipes aeno fit viridis primo, nec longo tempore frondes induit et subito gravidis oneratur olivis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:15)
hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
dicens fronde levem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque volatile misi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:13)
Iam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt nubila:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 3:1)
Tenues volat illa per auras dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes consistuntque loco specie remanente coronae, qui medius Nixique genu est anguemque tenentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:4)
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et sactae similes rigidis hastilibus horrent stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:6)
Sternuntur gravidi longo cum palmite fetus bacaque cum ramis semper frondentis olivae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:9)
Non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 77:3)
et pariter frondes, pariter pallescere glandes coepere ac longi pallorem ducere rami.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:2)
Non aliter vidi fortes concurrere tauros, cum pretium pugnae toto nitidissima saltu expetitur coniunx:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:12)
capitis quoque fronde saligna aut super inposita celatur harundine damnum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:2)
Ut vidit, conata manu laniare capillos, fronde manum implevit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:5)
frondes caput omne tenebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:6)
si mentior, arida perdam quas habeo, frondes et caesa securibus urar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:4)
Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, a pecoris morsu frondes defendite nostras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION