라틴어 문장 검색

autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in tumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 82:3)
id tamen in declamatoribus est notabilius laudarique me puero solebat, da panem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:6)
illud notabile ex diversis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 188:2)
nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)
Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:3)
atque, ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 290:1)
illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:1)
Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae versu quoque notabilis clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 358:3)
sed e contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:1)
in ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 113:1)
quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 68:2)
at quae consultorum responsis explicantur, aut in interpretatione sunt posita aut in recti pravique discrimine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:2)
L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장1)
Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장5)
vicit tamen in auido ingenio prauum consilium.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION