라틴어 문장 검색

id mihi cum iucundum est eorum causa, quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus commendaveram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium, qui mihi debere aliquid videntur, gratissimus, tum multo iucundius te esse in me tali voluntate, ut plus prosis amicis meis quam ego praesens fortasse prodessem, credo, quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem, quam tu quid mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 27 2:2)
non dubito quin scias in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctissimum non iis modo causis, quae speciem habent magnae coniunctionis, sed iis etiam, quae familiaritate et consuetudine tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 1:1)
et in Atili negotio te amavi (cum enim sero venissem, tamen honestum equitem R. beneficio tuo conservavi) et me hercule semper sic in animo habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri coniunctionem et singularem necessitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 625)
atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putavit, si aut docti et sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia conlocassent hanc coniunctionem videlicet potestatis et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 10장 1:1)
quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:1)
Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:1)
qua igitur notione discereres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:9)
quae coniunctio quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:11)
Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:2)
nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 1:5)
aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:6)
Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia, quam notionem voco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:3)
Genus est notio ad pluris differentias pertinens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:2)
forma est notio cuius differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:3)
Notionem appello quod Graeci turn ἔννοιαν turn πρόληψιν. Ea est insita et animo praecepta cuiusque cognitio enodationis indigens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION