라틴어 문장 검색

Longius me provexit dulcedo quaedam tecum loquendi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 13:1)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
In ceteris enim lectorem novitas ipsa intentum habet, in hac nota vulgata dicta sunt omnia;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:2)
haec vel maxime vi amaritudine instantia, illa tractu et suavitate atque etiam dulcedine placet;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:2)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
nam cuius litterae tantum habent suavitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 3:2)
Non illi vis, non granditas, non subtilitas, non amaritudo, non dulcedo, non lepos defuit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 5:2)
Nam regione tota et novitas remissionis et forma laudatur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 8:2)
cuius dulcedine accensi, cogimur quaedam facere ante quam nosse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 3:4)
Nam cum aures hominum novitate laetantur, tum ad rationem vitae exemplis erudimur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 12:1)
Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 9:1)
Quid veniant, novitate roges fortasse sub ipsa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 110)
vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, auxilio trepidis quae solet esse reis, adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae aequandi superis pectora flecte viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 243)
nescio qua natale solum dulcedine cunctos ducit et inmemores non sinit esse sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 314)
est quoque cunctarum novitas carissima rerum, gratiaque officio, quod mora tardat, abest, cetera certatim de magno scripta triumpho iam pridem populi suspicor ore legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 426)

SEARCH

MENU NAVIGATION