라틴어 문장 검색

Nam sive ex oleo inferbuerunt, sive piri surculus cum his inferbuit, omni noxa vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 28:5)
Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 48:3)
Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 24:6)
eoque et audacius, et tutius, scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:1)
ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero ossi innascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:4)
Deinde in eo, quod desedit, juxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt, si in angusto noxa est, duo;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 16:1)
quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 2:6)
quodcumque virorum est decus, eunuchi scelus est.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:179)
en alio laedor graviore Pothino et patior maius Phario scelus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:292)
quam, numina, poenam servatis sceleri, cuius tot cladibus omen constitit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:25)
hos parvae poterunt impellere causae in scelus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:99)
Iam sola renidet in Stilichone salus, et cuius semper acerbum ingratumque sibi factorum conscius horror credidit adventum, quem si procedere tantum Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant, iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum paenitet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:288)
Romani scelerum semper sprevere ministros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:175)
sceleri sed reddidit Atreus crimen et infandas excusat coniuge mensas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:268)
sed quoniam calidae rapuit te flamma iuventae, nunc saltem, si cura tibi manet ulla tuorum, his claustris evade, precor, dumque agmina longe, dum licet, Hesperiis praeceps elabere terris, ne nova praedari cupiens et parta reponas pastorique lupus scelerum delicta priorum intra saepta luas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:186)

SEARCH

MENU NAVIGATION