라틴어 문장 검색

& ubi coelum valde serenum erat, luce tenuissimâ & aegerrimè sensibili attingebat longitudinem graduum duodecim & paulo ultra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:42)
"tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?"
(페르시우스, 풍자, satire 118)
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:14)
Vexata saevis navis tempestatibus, Inter vectorum lacrimas et mortis metum Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, Ferri secundis tuta coepit flatibus Nimiaque nautas hilaritate extollere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.2)
Hae cum serenus dies et immotus, omnes, cum hinc vel inde ventis inquietus, qua venti quiescunt sine iniuria patent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 16:3)
accipit ab hoc auras quamlibet sereno et placido die, non tamen acres et immodicas, sed spatio ipso lassas et infractas.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:4)
Cohaeret hypocauston et, si dies nubilus, immisso vapore solis vicem supplet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:1)
Vix consideramus, et nox - non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:1)
nunc, nobile signum, nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:5)
tandem aliquid pulsa curarum nube serenum vidi, fortunae verba dedique meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 14)
cumque serenus erit vultusque remiserit illos, qui secum terras imperiumque movent, exiguam ne me praedam sinat esse Getarum, detque solum miserae mite, precare, fugae, tempus adest aptum precibus, valet ille videtque quas fecit vires.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 231)
"quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권58)
"vos date perpetuos teneris sementibus auctus, nec nova per gelidas herba sit usta nives, cum serimus, caelum ventis aperite serenis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권379)
ecce deum genitor rutilas per nubila flammas spargit et effusis aethera siccat aquis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권153)
"nubila promissi Styx mihi testis erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권188)

SEARCH

MENU NAVIGATION