라틴어 문장 검색

unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
"mihi contulit et sibi mansit, nec Deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris dum tribuit nosmet dona ad caelestia vexit, dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido, nec mea post Mariam potis es perfringere iura."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 119)
"neque enim perfringere duris dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum inbuere fragili que viros foedare triumpho."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 165)
Pompa, ostentatrix vani splendoris, inani exuitur nudata peplo;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1117)
omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat nudata induviis multo et se fasce levarat, olim divitiis gravibusque oppressa talentis, libera nunc miserando inopum, quos larga benigne foverat effundens patrium bene prodiga censum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1160)
ne aut ille alserit, Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit Aliquid.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 18)
tergora deripiunt costis et viscera nudant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 16:3)
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:14)
Exercent patrias oleo labente palaestras nudati socii;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:2)
cetera populea velatur fronde iuventus, nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:5)
et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:5)
[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] "Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 13:2)
Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum pectora pectoribus rumpunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:8)
At pius Aeneas dextram tendebat inermem nudato capite atque suos clamore vocabat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:1)
Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris - huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION