라틴어 문장 검색

hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
siquidem fundi ipsius 2 integritas familiae suae dominium usque in obitum vitrici nuper vita decedentis aspexit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:3)
filiam unicam parvam post obitum uxoris relictam solacio caelibatus alit avita teneritudine, materna diligentia, paterna benignitate;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 4:1)
simul et aestati nox adhuc proxima tecto 2 clausos vapore torruerat, etsi iam primo frigore tamen autumnalis Aurorae de-tepescebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 4:2)
Illius ante oculos nova bella et Xanthus et Ide Argolicaeque rates atque ipsas cogitat undas auroramque timet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:120)
quam segnis votis Aurora mariti!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam96)
Vix Aurora novos movebat ortus, iam bellaria linea pluebant - hunc rorem veniens profudit eurus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres4)
"sic natum Nasamonii Tonantis post ortus obitusque fulminatos angusto Babylon premit sepulcro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam30)
videt ille ortus obitusque, quid auster, quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis molem immensam umeris et vix tractabile pondus imposuit - nec enim numerosior altera sacra cura domo - . magnum late dimittere in orbem Romulei mandata ducis viresque modosque imperii tractare manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam35)
te sentit habetque, te videt et tumulos ortuque obituque salutat, ut Pharios aliae ficta pietate dolores Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum87)
"habe Thebas, caecumque cupidine regni ausurumque eadem germanum expelle, nec ultra fraternos inhiantem obitus sine fidere coeptis fraudibus aut Cadmo dominas inferre Mycenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권40)
Et iam Mygdoniis elata cubilibus alto dispulerat caelo gelidas Aurora tenebras, rorantes excussa comas multumque sequenti sole rubens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권44)
utque toris primo complexa iacebat aurorae pallore virum,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권121)
"quisquis es Aonidum, quem crastina munere nostro manibus exemptum mediis Aurora videbit, haec iubeo perferre duci:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권285)
At non Aoniae moderator perfidus aulae nocte sub ancipiti, quamvis umentibus astris longus ad auroram superet labor, otia somni accipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권1)

SEARCH

MENU NAVIGATION