라틴어 문장 검색

pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장6)
"Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장1)
quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장28)
Numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem velim;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 2:4)
Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:3)
Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:1)
Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula virtus quam crudelitas ad inroganda:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:7)
Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:4)
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:2)
Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:7)
Ego expectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 15:1)
"factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:3)
ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:7)
Quaeris quid sit, quod oblivionem nobis acceptorum faciat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION