라틴어 문장 검색

sed nulli eloquenti omnino concesserim ut qualicumque et quantacumque epistula sua affectum explicet, quem fecit in me tua, quod non possum ego, etiam si eum possit ita in animo meo videre sicut ego.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 1:5)
Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et oboedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosus tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 4:1)
Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae, quae in deum sperabunt, ornabant se subiectae suis viris, sicut Sarra obsequebatur Abrahae dominum eum vocans, cuius, inquit, factae estis filiae, cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 7:5)
HERODES ATTICUS, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 2:1)
Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 10:1)
Quid enim dicemus, si indutiis mensum aliquot factis in oppida castris concedatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 6:1)
deque ea re ex libris, in quibus scriptum est an omnibus patris iussis obsequendum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 1:2)
in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 5:2)
nihil necesse esse patri obsequi et parere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 6:2)
Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 13:1)
Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 20:1)
Nam praetermisit, inquit, quod in prima parte sumere debuit, το`ν θάνατον εἶναι ψυχῆσ και` σώματοσ διάλυσιν, tum deinde eodem ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 3:1)
Solitos tamen audio, qui lege potiores essent fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 9:1)
Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 4:1)
Set non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION