라틴어 문장 검색

Paulum tamen, quotiensque iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 10:3)
Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 7:1)
Neque enim eatenus plaga constitit qua vestigium fecit acies;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:1)
Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:3)
nam ea plaga quae sic efficitur, uno vestigio adlevatur, prius enim putator applicat ferrum, atque ita quae destinavit praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:8)
Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Graece δράκεσ appellantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 4:3)
et si eandem petit caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:2)
eas Caecina aquiliferis signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장2)
totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super vestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones viarum et fluminum relicto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장2)
manebant etiam tum vestigia morientis libertatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장8)
propiorem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra, modo se patris patruique vestigia prementem isdem in terris victorem sisterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장11)
mox visit veterum Thebarum magna vestigia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장3)
quippe fama spe veneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장9)
simul arma occulte fabricata iuventuti dispertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장3)
deinde inter conscios ubi locus veneficii tempusque composita sint, eo audaciae provectum ut verteret et occulto indicio Drusum veneni in patrem arguens moneret Tiberium vitandam potionem quae prima ei apud filium epulanti offerretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION