라틴어 문장 검색

sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et vitam et actionem mentis atque agitationem in deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:7)
nihil enim agit, nullis occupationibus est inplicatus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gaudet, habet exploratum fore se semper cum in maximis tum in aeternis voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 51:2)
dant enim arcum sagittas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:2)
haec oratio non modo deos spoliat motu et actione divina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens aliquid ne deus quidem esse beatus potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 102:4)
quod eius est domicilium quae sedes qui locus, quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis, beatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:2)
nec sane multum interest utrum id neget an eos omni procuratione atque actione privet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:8)
atque ut ceterae naturae suis seminibus quaeque gignuntur augescunt continentur, sic natura mundi omnis motus habet voluntarios, conatusque et adpetitiones, quas ὁρμα`σ Graeci vocant, et is consentaneas actiones sic adhibet ut nosmet ipsi qui animis movemur et sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:2)
quae subiecta corpori mirabiles commissuras habent et ad stabilitatem aptas et ad artus finiendos adcommodatas et ad motum et ad omnem corporis actionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 139:2)
Reliquis autem tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur, ut et societas hominum coniunctioque servetur et animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 23:1)
Ordo autem et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod est adhibenda actio quaedam, non solum mentis agitatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 23:2)
Virtutis enim laus omnis in actione consistit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:5)
Sunt autem privata nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, pactione, condicione, sorte;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 29:1)
nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:2)
Periculosae autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:4)
Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION