라틴어 문장 검색

surgit hic reddidit sensum 'tum Drances surgit'. onerat dictis hoc sermone ostendit, eum etiam exhortatione gravatum Latini.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3421)
palmas oneravit onus enim est quicquid teneris inponitur manibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5741)
sacra deosque dabo captat gratiam populi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1921)
item dicendo 'mihi moenia Teucri constituent' popularem gratiam captat, quia supra dixerat Drances saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1928)
nam 'laqueis feras captare' ad venationem pertinet, id est inlaqueare feras incurvatis arboribus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1393)
nam omne quod abundat vile est, ut "vilibus aut onerat pomis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2272)
saepe oleo et hic 'aut' coniunctio esse debuit, ut est "illa notos atque atra volans in nubila fugit" pro [et] 'in notos', ut esse 'saepe aut oleo aut vilibus onerat pomis'. et bene rusticorum laudat industriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2731)
capies eliges, ut "aut capere aut captas iam de- spectare videntur". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2301)
nocturnum furem captantem noctis oportunitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4071)
Terentius "observes filium, quid agat, quid cum illo consilii captet".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2123)
"Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:1)
"Sed fortunae male creditur et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:23)
Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 31:4)
Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:3)
id ea gratia ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION