라틴어 문장 검색

Neque illud imprimis omttendum est, quod omnis in experiendo industria statim ab initio opera quaedam destinata praepropero et intempestivo studio captavit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:71)
Deinde ut suis commodis aequi, exutis opinionum zelis et praejudiciis, in commune consulant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:5)
ut in singulis aut opera aut consilio juvemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:3)
In logica enim vulgari opera fere universa circa Syllogismum consumitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:2)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
Quin etiam (ut quod res est eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operae et praesidii in hac parte quam in illa altera ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:5)
Atque per hujusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum, atque materiam intellectui praeberi probam et praeparatam, censemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:3)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:17)
aut quia plurimum in illis operae posuerunt, iisque maxime assueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:3)
At medici in secundis rerum qualitatibus et operationibus, attrahendi, repellendi, attenuandi, inspissandi, dilatandi, astringendi, discutiendi, maturandi, et hujusmodi, operam praestant meliorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:10)
Neque minus etiam malum est, quod in philosophiis et contemplationibus suis, in principiis rerum atque ultimatibus naturae investigandis et tractandis, opera insumatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:1)
Quod si magis serio et constanter ac laboriose ad experimenta se accingant, tamen in uno aliquo experimento eruendo operam collocant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:10)
Fructus enim et opera inventa pro veritate philosophiarum velut sponsores et fidejussores sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:2)
primo rudes, deinde commodae, postea excultae, et perpetuo auctae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION