라틴어 문장 검색

Mox ingravescit, clamat moriens hominem nequam perfidum ac plus etiam quam periurum, qui sibi per salutem filii peierasset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 5:3)
conveniat maribus, nequam nos ante rogemus, femina iam partes victa rogantis agat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:185)
Pudet haec opprobria nobis et dici potuisse et non potuisse refelli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 75:3)
Creverat opprobrium generis, foedumque patebat matris adulterium monstri novitate biformis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:1)
non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, sed linguam nimio non tenuisse mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1203)
statum lacessunt omnipotentis Dei calumniosis litibus, fidem minutis dissecant ambagibus ut quisque lingua est nequior;
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말7)
in Ninevitas se coactus percito gressu reflectit, quos ut increpaverat pudenda censor inputans opprobria,
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium33)
"accingere ergo, quisquis es, nequissime, pro principali rite nobiscum deos orare vita vel, quod hostem publicum pati necesse est, solve poenam sanguine, sprevisse templa respuisse est principem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1160)
"linguam priorem detrahat radicitus, quae corpore omni sola vivit nequior;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1377)
Tanto nequior.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 130)
nunc ego mitibus mutare quaero tristia, dum mihi fias recantatis amica opprobriis animumque reddas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 167)
Ille et nefasto te posuit die quicumque primum, et sacrilega manu produxit, arbos, in nepotum perniciem opprobriumque pagi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 131)
aetas parentum, peior avis, tulit nos nequiores, mox daturos progeniem vitiosiorem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 613)
quid tristes querimoniae, si non supplicio culpa reciditur, quid leges sine moribus vanae proficiunt, si neque fervidis pars inclusa caloribus mundi nec Boreae finitimum latus durataeque solo nives mercatorem abigunt, horrida callidi vincunt aequora navitae, magnum pauperies opprobrium iubet quidvis et facere et pati virtutisque viam deserit arduae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 248)
nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, infelix avis et Cecropiae domus aeternum opprobrium, quod male barbaras regum est ulta libidines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 122)

SEARCH

MENU NAVIGATION