라틴어 문장 검색

Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 4:1)
Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto uentre nullus motus eius sentitur, si extremam aluum spiritus sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:2)
celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:4)
quae celerrime in uena confirmatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 19:3)
Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 5:4)
aliae tempore eodem postridie reuertuntur, aliae uel serius uel celerius:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 4:3)
Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 1:3)
Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:1)
Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:5)
Solent autem qui per omnia membra uehementer resoluti sunt, celeriter rapi;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 1:5)
neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic celerrime uel calescit uel refrigescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:5)
Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:6)
Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter soluitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:3)
Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:2)
Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION