라틴어 문장 검색

Eorum etiam, qui in magia (quam vocant) naturali versati sunt, pauca reperiuntur inventa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:4)
Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:2)
minui nempe mentis humanae majestatem, si experimentis, et rebus particularibus sensui subjectis et in materia detriminatis, diu ac multum versetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:2)
quae nunquam se dabit conspiciendam, si hominum experimenta aut contemplationes in illis ipsis tantum versentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:2)
sequitur ex eo, non in rebus ipsis difficultatem oriri, quae potestatis nostrae non sunt, sed in intellectu humano ejusque usu et applicatione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:12)
nisi fiat instructio et coordinatio, per tabulas inveniendi idoneas et bene dispositas et tanquam vivas, eorum quae pertinent ad subjectum in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata et digesta mens applicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:2)
et subtilitatis tempus verum ac proprium, aut saltem praecipuum, versari in pensitanda experientia et inde constituendis axiomatibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:6)
si justam Naturae et Experientiae Historiam praesto haberent homines, atque in ea sedulo versarentur, sibique duas res imperare possent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:4)
Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:2)
Ex duobus generibus axiomatum, quae superius posita sunt, oritur vera divisio philosophiae et scientiarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:1)
verum postquam illa adunata sint et conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aerem sed se invicem foveat, tum vero oritur calor manifestus, et nonnunquam flamma in materia congrua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:4)
ut nec confundatur inquisitio, et tamen doctrina versetur minus in angusto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:4)
Utri vero causae fluxus et refluxus ille assignari debeat, oritur dubitatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:3)
et speciatim, utrum Motus Diurnus, per quem sol et stellae ad conspectum nostrum oriuntur et occidunt, sit motus rotationis verus in coelestibus, aut motus apparens in coelestibus, verus in terra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:2)
Schola autem et vulgaris opinio tantum versatur circa priorem illum appetitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION