라틴어 문장 검색

Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:1)
non nulli autem dicunt a Marsya rege missos e Phrygia regnante Fauno, qui disciplinam auguriorum Italis ostenderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3593)
dicendo autem, si ad Italiam sine deorum voluntate venerunt, dent poenas, ostendit statum esse absolutum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 313)
Quodsi falluntur ii, qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum, qui extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 22:5)
quodsi falluntur ei qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum, qui extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 22:4)
scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas, cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit,' nec desint, quas tu digitis ostendere possis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 87:2)
Hanc tunc quoque dicitur unus flesse Pelops, umeroque, suas a pectore postquam deduxit vestes ebur ostendisse sinistro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 32:1)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 111:2)
et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:3)
M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 4:1)
Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 4:1)
qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse visenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장45)
qui quamuis parum docuit, quando uenter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum uires superessent, dari non oportere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 9:2)
Quia enim ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 135:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION