라틴어 문장 검색

Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato observant et si quid incidit arripiunt idque consumunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:3)
Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi videtur vel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 162:2)
At enim quaerit apud Xenophontem Socrates unde animum arripuerimus si nullus fuerit in mundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 27:1)
" Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla ratione dis inmortalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:2)
Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:1)
Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne earn sapiens, si potuerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:6)
nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 17:3)
Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:12)
Quae ego sero, quae cursim arripui, quae subsicivis operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, summis doctoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:8)
et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:6)
non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior actas fructus capit auctoritatis extremos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 80:3)
magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:7)
Quia enim ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 135:4)
quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 174:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION