라틴어 문장 검색

Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium.
(불가타 성경, 아모스서, 8장3)
Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit.
(불가타 성경, 나훔서, 2장7)
ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio.
(카이사르, 아프리카 전기 87:2)
gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit;
(카이사르, 내란기, 1권 14:8)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam contra veniretur acie instructa depugnarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장1)
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장3)
et contendunt transilire ad alta palatia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM158)
55. Concurrentes pervenerunt ad illud palatium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM217)
(nam cassandi sic appellant hoc tale palatium),
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM226)
Novissime quum humor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae fora.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 24:4)
hinc fora venalis Galata ductore frequentat permutatque domos varias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:38)
ut primum vetulam texere palatia vulpem, quis non ingemuit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:87)
quibus umquam saecula terris eunuchi videre forum?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:141)
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis consulit, huic curas et clausa palatia mandat ceu stabulum vacuamque domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION