라틴어 문장 검색

Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 79:3)
iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur ;
(세네카, 행복론, Liber V 4:3)
Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit.
(세네카, 행복론, Liber VII 147:2)
Princeps civitatis et inter antiquos principes, ut fama tradidit, bonitatis eximiae memorabile putavit spectaculi genus novo more perdere homines.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:4)
Conditum, immo constratum apud me ferrum est, summa parsimonia etiam vilissimi sanguinis ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:2)
Non perdit operam nec bonitas ista tua singularis ingratos aut malignos aestimatores nancta est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 6:3)
Difficile hoc fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus sumpta.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:3)
in hoc adsiduis bonitatis argumentis probavit non rem publicam suam esse, sed se rei publicae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:2)
Nero Caesar, una me vox tua maxime compulit, quam ego non sine admiratione et, cum diceretur, audisse memini et deinde aliis narrasse, vocem generosam, magni animi, magnae lenitatis, quae non composita nec alienis auribus data subito erupit et bonitatem tuam eum fortuna tua litigantem in medium adduxit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 2:2)
Erunt cives, erunt socii digni hac bonitate, et in totum orbem recti mores revertentur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:6)
Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:2)
magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque bonitas est, non habebunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 130:2)
Tenet me summus amor parsimoniae, fateor;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 5:4)
Placebit autem haec nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non satis patent, praesertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 82:1)
sed quia et ipsi in procinctu sumus teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi cenae amicorum in mea cena tuaque commemorabuntur, modo nos quam primum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni, quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION