라틴어 문장 검색

"inde ministeriis ad tot moderamina mundi non egeo, nec participes sociosve requiro, porro autem angelicas legiones, quas mea fecit dextera, nosse meum est, et quae natura creatis subsistat qualesque mihi serventur ad usus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 277)
cumulum discretio carpit, nos plenum sine parte Deum testamur et unum, in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus, qui viget ac viguit super omnia quique vigebit participem nullum collato foedere passus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 111)
multa ut taceam, vel sola benignum res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos excitat e tumulis homines regnique per aevum participes iubet esse sui.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1173)
nunc angelorum particeps conlucis insigni stola, quam testis indomabilis rivis cruoris laveras, cum te satelles idoli praecinctus atris legibus litare divis gentium ferro et catenis cogeret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.3)
sic nulla iam restet mora, quin excitatam nobilis carnem resumat spiritus virtute perfunctam pari, ut, quae laborum particeps commune discrimen tulit, sit et coheres gloriae cunctis in aevum saeculis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.157)
"Christus paternae gloriae splendor, Deus, rerum creator, noster idem particeps spondet salutem perpetem credentibus, animae salutem, sola quae non occidit sed iuge durans dispares casus subit;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1181)
Nec fas esse ulla me voluptate hic frui, Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1126)
nuntium apporto tibi, Cuius maxime te fieri participem cupis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 121)
ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 15:1)
nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent, ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:4)
aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum et hoc maius habendum scelus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 145:1)
fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:1)
ab utroque exclusi debent tamen sic dicere, ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 262:4)
equidem vel mediocre commendatam viribus actionis adfirmarim habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 152:2)
quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION