라틴어 문장 검색

sed et populus quondam uniuersus ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum in scaena pronuntiatum de gallo Matris deum tympanizante:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:5)
dominus appellatus a quodam denuntiauit, ne se amplius contumeliae causa nominaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:3)
Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam contumeliis obnoxius uixerit, multa indicia sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 63장 1:1)
Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patria conquerens onera conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 42장 1:1)
nec eo minus contumeliis obnoxius uixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:1)
Messalinae quoque amorem flagrantissimum non tam indignitate contumeliarum quam periculi metu abiecit, cum adultero Silio adquiri imperium credidisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 36장 1:3)
certe omnibus rerum uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:3)
et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:3)
Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 45장 2:1)
tunc uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, scrobem coram fieri imperauit dimensus ad corporis sui modulum, componique simul, si qua inuenirentur, frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox cadaueri, flens ad singula atque identidem dictitans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 1:1)
ea demum extudit magis conuicio quam precibus uel auctoritate, dum eum identidem per contumeliam anteambulonem fratris appellat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 2:2)
' caluitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco uel iurgio obiectaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 2:3)
"Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:13)
Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 19:1)
Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens dolore:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION