라틴어 문장 검색

sed maioris est gloriae ipsa bella verbo occidere quam homines ferro, et ad-quirere vel obtinere pacem pace non bello.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:2)
Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros, neve suum, praesta, deserat auctor opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권165)
Statimque ego Meliduno Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:2)
Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:1)
Adversarius noster, tanquam leo rugiens, devorare querens circuit, et tu pacem putas?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:17)
Bene itaque philosophi, imo Dominus per eos id forsitan ignorantes, tam ipsi animae mundi, quam superioribus firmamenti partibus nimiam ac summam modulationis suavitatem assignant, ut quanta pace, quanta fruantur concordia, quam diligentius possent exprimerent, et quam concorditer cuncta in mundo divina disponit bonitas, quam illi animam mundi, veritas Spiritum sanctum, ut dictum est, nominat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:14)
et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque provinciae suae in illorum precibus arbitrari sitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:10)
Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, sine pace, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. I, 5).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:17)
Unde iam inquietando Christicolas pacem cum eis habere nequeunt:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:7)
Quam ob rem, quantulacumque reddita ecclesiis pace, coeperunt Christiani de latibulis consurgere, diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis et martyris inventum reliquo corpori unirent et iuxta suam facultatem condigno honore reconderent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:2)
Amor praeterea inextricabiles consuevit hominibus et mortales guerras parare ac perpetuae pacis foedera removere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:1)
Olli grata quies et pax tranquilla verendum Composuit vultum, laetosque afflavit honores.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:3)
Tuque, Maria, tuos non unquam oblita Britannos, O diva, o patiens magnum expectare maritum, Ne terris dominum invideas, quanquam amplius illum Detineat, longamque agitent sub vindice pacem.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 19:2)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION