라틴어 문장 검색

namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:1)
et ut vox vehementior ac magis varia est, sic quoque habet actum quendam velut proeliantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 292:3)
Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장2)
Ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장3)
Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장8)
Neque diutius Numidae resistere quiuissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장4)
ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장6)
Sic animis eorum arrectis equites in primo late, pedites quam artissime ire et signa occultare iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장6)
Equites peditesque repente signo dato alii uulgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장3)
Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum iis uelocissimos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장8)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
Cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장5)
Sine signis, sine ordinibus equites peditesque permixti cedere alius, alius obtruncari, multi contra aduersos acerrime pugnantes ab tergo circumveniri;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장11)
Dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites conuertit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장7)
Ibi Latine--nam apud Numantiam loqui didicerat--exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu interfectum, simul gladium sanguine oblitum ostentans, quem in pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION