라틴어 문장 검색

| Qui pelago credit, magno se faenore tollit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:18)
Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:9)
Flumine vicino stultus sitit, et riget euro cum calidus tepido consonat igne focus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:3)
Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris Da mea nec tepidis verba ferenda Notis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 47)
Ibit in adversos montes duplicataque nimbo Flumina, congestas exteret ille nives, Nec freta pressurus tumidos causabitur Euros Aptaque verrendis sidera quaeret aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 910)
Quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo Et gelidum Borean egelidumque Notum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 114)
Nil mihi cum pelago;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 237)
Quid tibi cum pelago - terra contenta fuisses!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 833)
Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1221)
nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro, saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 48:2)
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
"numen eris pelagi, natum quoque pontus habebit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권354)
Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, Et tepidus gelido flabit ab axe notus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:8)
Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:7)
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION