라틴어 문장 검색

nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:4)
nam in iis, quae proximam ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 282:2)
here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 288:1)
verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus, sed vitae spatio terminentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 314:2)
an vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus legem temporum servat, et haec pariter omnia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 404:1)
ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:3)
Et quoniam quattuor eius generis quaestiones vel status facimus, singulos percurram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 215:3)
verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:1)
modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:2)
in ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 113:1)
pars eius prior mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 286:5)
et cum multa percurrens, unum excerpe, quod illo die concoquas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:6)
Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet, quod Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 18:1)
" Quod in exercitibus iis, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:6)
Itaque ut M. Cato, cum aevum animo percucurrerit, dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION