라틴어 문장 검색

Rex collecto exercitu de Haristalli ad locum, qui Mimda dicitur, perrexit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:3)
Et Aquasgrani palatium pergens legationem Grecorum a Constantinopoli missam suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 126:1)
Imperator de Spoletio Ravennam veniens aliquot dies ibi moratus Papiam perrexit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:1)
Ibique aliquandiu moratus Wormatiam venit atque inde Theodonis villam perrexit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 330:3)
Hludowicus imperator obiit, Karolusque rex Italiam perrexit, et pars maxima multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXV 2:1)
Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXV 2:2)
Inde Coloniam perrexit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:3)
Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:5)
Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:3)
Post haec Hludowicus rex dirigit Heinricum quendam e suis principibus, qui pergeret cum Hludowico et Karlomanno contra Bosonem tyrannum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:1)
Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:5)
Moxque Nortmanni fugam ineunt atque dictam villam deveniunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:6)
Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 16:2)
Ille vero Bellovagum venit, et ita Ambianis perrexit ad exercendum sibi iniunctum negotium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:14)
atque ita Karolus imperator rediit in terram suam, praecipiens eos qui erant ex regno quondam Hlotharii et regno Karlomanni pergere Luvanio contra Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION