라틴어 문장 검색

sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 4:2)
Ше, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes aliud atque aliud - ita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus - subiciente animo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 31:1)
"Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, vos me decepistis!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:64)
Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinquieorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiuntingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 22:1)
Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, contra quam non satis cauta mortalitas est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 27:1)
Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 18:1)
Barbari autem speraverant in- cautum et temerarium regem excipi posse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 25:1)
scilicet res secundae valent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 44:1)
" Postridie ejus diei, diploma speciale, a Congressu foederatarum coloniarum Washingtonio datum, in quo, praecipue cautum erat, ne quid detrimenti libertas Americana caperet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.21)
Mala attamen, quae in re tam insperata timenda forent, providit Washingtonii mens cauta, Fayetteque, Gallus praenobilis, imperatorem, hac in re, plurimum adjuvit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.65)
Quapropter ad Congressum, literas, hac de re, exaravit, in quibus ab incepto tam periculoso cives dissuasit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.72)
quanquam, enim, exercitus querimonias justas esse cognovit, mala, tamen, quae in patriam manatura ex tam temeraria tamque inconsulta ducum sententia forent, animo cauto plane jam prospiciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.22)
Fortissimus jure habebatur, cautus, prudens, rei militaris peritissimus, vitae integerrimus, disciplinae militaris maxime amans, gloriae appetens, vitae profusus, audax in periculis, pecuniae contemptor.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.94)
Fortior quam cautior habebatur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.105)
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit,olim quod uolpes aegroto cauta leonirespondit, referam:
(호라티우스의 첫번째 편지, 0138)

SEARCH

MENU NAVIGATION