라틴어 문장 검색

Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
Ab illis autem quibus notum est, quos quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo verum etiam lusus exprimere laudabile est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 4:1)
Haec ego scribere publice supersedi, primum quod memineram pro necessitudine amicitiae nostrae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse perinde meis ac tuis partibus fungi;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:1)
postquam ego in urbe tu adhuc in Piceno, multo magis, seu quod ipsa loca in quibus esse una solemus acrius me tui commonent, seu quod desiderium absentium nihil perinde ac vicinitas acuit, quoque propius accesseris ad spem fruendi, hoc impatientius careas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 1:2)
Dabis autem, si hoc perinde curae est tibi quam illud mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:4)
Neque enim quasi lassa et effeta natura nihil iam laudabile parit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 1:2)
sed perinde illis ac meis parco.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 3:3)
Debemus mehercule natales tuos perinde ac nostros celebrare, cum laetitia nostrorum ex tuis pendeat, cuius diligentia et cura hic hilares istic securi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 1:1)
hoc laudabile hoc salutare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 2:2)
Quo laudabilius testamentum est, quod pietas fides pudor scripsit, in quo denique omnibus affinitatibus pro cuiusque officio gratia relata est, relata et uxori.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 7:2)
quos tibi voluptati esse non miror, cum omnia nostra perinde ac nos ames.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 1:2)
Sic consequemur, ut neque aqua viduetur flumini mixtus et sit perinde ac si misceatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 2:2)
nil non laudabile vidi Et nudam pressi corpus ad usque meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 517)
grande voco meritum maestae solacia mentis, cum pariter nobis illa tibique dares, sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, admonitu melior fit tamen illa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
hoc domui debes, de qua censeris, ut illam non magis officiis quam probitate colas, cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor, non poterit credi Marcia culta tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 134)

SEARCH

MENU NAVIGATION