라틴어 문장 검색

et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:1)
Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 56:1)
quae deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 95:4)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:8)
Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:4)
quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:3)
Non enim falsum iurare periurare est, sed, quod EX ANIMI TUI SENTENTIA iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere periurium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:1)
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:4)
fraus enim astringit, non dissolvit periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:6)
eamque unam ob causam Xerses inflammari Atheniensium fana iussisse dicitur, quod deos, quorum domus esset omnis hic mundus, inclusos parietibus contineri nefas esse duceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 18:3)
Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 18:2)
Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 60:11)
'Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 60:11)
postea rem ex senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION