라틴어 문장 검색

'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 19:2)
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:1)
ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:4)
nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 22:2)
Quid me inquam putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro me exhibiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 23:5)
morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:3)
itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:6)
sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:4)
Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 38:1)
praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 41:5)
qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 43:2)
Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academia congregati diligenter ea quae a superioribus acceperant tuebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 43:3)
Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 51:1)
Quae cum dixisset [et], Breviter sane minimeque obscure exposita est inquam a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:1)
horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION