라틴어 문장 검색

Ad quem finem prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem in quem invidiam, in se alias incursuram, derivent, quandoque in ministros et servos, quandoque in collegas et socios, aut in alios quosdam eam reiicientes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:4)
quam volumus licet, patres conscripti, nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis et terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos et Latinos, sed pietate ac religione, atque hac una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:48)
Etenim filium suum natu maiorem filiam Plantani in uxorem ducere coegit, ac Plantanum saepe, etiam cum contumelia filii sui, honoravit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:13)
In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 4:1)
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat, Aurificem dandum precepit et ad cruciandum, Vt falsi testis det penas pro male gestis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:19)
Cuius clamoris procul hinc sonus editus (h)oris Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:8)
respondit: " Homo, quem rex honorare cupit,
(불가타 성경, 에스테르기, 6장7)
Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: " Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장11)
Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.
(불가타 성경, 집회서, 10장33)
Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!
(불가타 성경, 집회서, 10장34)
Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 21장31)
Adhuc etiam ipsi Chaldaei non honorant ea; qui cum viderint mutum non posse loqui, afferunt Bel postulantes illum loqui,
(불가타 성경, 바룩서, 4장40)
Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;
(불가타 성경, 요나서, 2장9)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: "In quo despeximus nomen tuum?".
(불가타 성경, 말라키서, 1장6)
Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION