라틴어 문장 검색

simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse quam vellem, [et] in rebus atque usu plus etiam quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 10 7:1)
de quo tibi homine haec spondeo non illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quo modo homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem esse neminem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 5 4:2)
hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec diligentiam mihi defuturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 5:1)
id cum mihi gratissimum feceris, tum illud tibi expertus promitto et spondeo, te socios Bithyniae, si iis commodaris, memores esse et gratos cogniturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 9 4:3)
spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse M'. Curi mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 17 3:2)
id et Lucceio et Pompeio valde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 41 2:2)
et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 50 2:2)
quod ego non modo de me tibi spondere possum sed de te etiam mihi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 1:2)
itaque vīsne tū eam Decimō spondēre, sī illa eum accipiet?’ hoc nōbīs maximē placuit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae11)
papae, Marco spondente recusas credere tu nummos?
(페르시우스, 풍자, satire 532)
Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:10)
Infulis stabant sacri Phrygioque cultu gemina nati pignora Lauconte.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:21)
Non Troius heros hac in classe vehit decepti pignus Atridae, nec Medea furens fraterno sanguine pugnat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:17)
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra furens curis latrantibus errat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:27)
si quid minus arriserit, A me contendet fictum quovis pignore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION