라틴어 문장 검색

Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum, Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVI2)
Inde tragus celeresque pili mirandaque matri Barba, nec in clara balnea luce placent.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXII6)
multi ad excusationem Aeneae volunt fortissimum dictum, a quo eum constat esse percussum, ut Iuvenalis vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 9613)
Iuvenalis vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2282)
quo soluto se cum armis praecipitavit in Tiberim, et licet laesus esset in coxa, tamen eius fluenta superavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64613)
unde est illud ab eo dictum, cum ei in comitiis coxae vitium obiceretur 'per singulos gradus admoneor triumphi mei'. in tantam autem obsidionis necessitatem populus venerat, ut etiam obsides daret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64614)
ab ipso et pilum dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 44)
sed Pilumnus idem Stercutius, ut quidam dicunt, qui propter pilum inventum, quo fruges confici solent, ita appellatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 764)
nam quod ait 'saxo fran- gite' potest accipi et pinsere, quod significat pilo tundere, quia et vulgo cavatum saxum pilam dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2674)
omne enim pingue animal caret pilis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3842)
munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret repelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quiescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:1)
at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 8:4)
interea e Cappadocia ne pilum quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 11:12)
a quo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut magistratibus reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:9)
ego enim ne pilo quidem minus me amabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION