라틴어 문장 검색

non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium pani-cumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:3)
Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:1)
In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:2)
Laeto pinguique campo non desideraturinfluens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 3:2)
Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 4:3)
Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:4)
7 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 1:2)
propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:2)
atque pingui et macra, siccaque et uliginosa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 3:2)
Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:3)
illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, quia et imbres et ventos fortius patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 8:3)
Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis praebere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:4)
Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 18:1)
nam in pingui nimiis viribus luxuriant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 21:2)
Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION