-
hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 4:2)
-
At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:2)
-
si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, commodius proveniet.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 7:5)
-
Seritur soluta siccaque terra et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 14:2)
-
propter quod pinguissimo agro, cuius nimiis viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 14:3)
-
8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:2)
-
Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:2)
-
Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 5:1)
-
Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii,si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 8:1)
-
Post brumam parum recte seritur, pessime vere;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:1)
-
quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed exiguas paleas nec multam siliquam facit.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:2)
-
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 10:1)
-
Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 11:1)
-
Lentim modo semediata luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto vel pingui, sed sicco maxime loco seri convenit;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:1)
-
Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur,fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduoaut quinque diebus requieverit, spargi.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:3)