라틴어 문장 검색

Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:13)
"nemo petit, modicis quae mittebantur amicis a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat largiri;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V51)
Coriolos quoque - pro pudor - victos adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 9:1)
In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 36:1)
Prima per Pyrenaeum iugum signa Romana Publius et Gnaeus Scipiones intulerunt proeliisque ingentibus Annonem et Hasdrubalem fratres Annibalis ceciderunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 6:1)
Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 27:1)
Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum - nec nominare ipsos pudebit - castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:1)
additus Metello Gnaeus Pompeius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 6:1)
sed a Pisone perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:3)
Nam Cn. Mattius homo inpense doctus in Mimiambis pro eo dicit quod nudius quartus nos dicimus in his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 24:3)
Marcus etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:2)
sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam, dicit vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 18:2)
Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
Idem Cicero de Pisone genero et M. Lepido lepidissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:4)
Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION