라틴어 문장 검색

"Aut quero hominibus placere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:8)
Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:9)
"Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos." Que diligenter beatus attendens Jheronimus, cuius me precipue in contumeliis detractionum heredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:11)
"Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:12)
Desinit placere hominibus, et servus factus est Christi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:13)
Cum enim a nobis plurima de philosophicis studiis et saecularium litterarum scriptis studiose legissent, et eis admodum lecta placuissent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:2)
sed non, ut dictum est, finis, id est saperior et suprema causa, quae Deus est. Hoc ipsum quippe quod pro nobis gerimus, si recte agamus, propter Deum fecimus, cui hoc placere credimus, et ejus dilectio nostra causa est, ut nos quoque propter ipsum, non eum propter nos diligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:27)
Tunc vero propter ipsum tam nometipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:29)
Ex quo etiam certum est eum impietatem ulcisci velle, quia quo plus placet ei aequitas, magis ipsi displicet iniquitas sicut scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:9)
Placuit Spiritui sancto et nobis (Act. XV, 28).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:20)
Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid intra se distent sedes sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:3)
Eadem absenti significo quae praesenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, aut Apollinarem, aut caeteros tractatores, quorum in quibusdam libros Ecclesia non recipit, quia operis mei et studii est multos legere, ut ex plurimis multos flores carpam, tam probaturus omnia quam quae bona sunt electurus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:25)
Nam oportet, inquit Apostolus, haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI, 19).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:14)
Ad tempus, inquit, valet haeresis, ut electi quique manifesti fiant, et probati sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:10)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION