라틴어 문장 검색

alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:4)
quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem, si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:7)
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:7)
ex quo leges quoque incipiunt neglegere, ut plane sine ullo domino sint.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:6)
Urbis autem ipsius nativa praesidia quis est tam neglegens qui non habeat animo notata ac plane cognita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 17:1)
Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:6)
hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:6)
quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus aeternus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 85:3)
ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporis vinculis relaxaverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 103:3)
Nec vero umquam animus hominis naturaliter divinat, nisi cum ita solutus est et vacuus, ut ei plane nihil sit cum corpore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 163:1)
Quae ut plane esset cumulateque perfecta, de divinatione ingressi sumus his libris scribere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 4:2)
Non equidem plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a te volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 69:1)
ceteris vero in locis sortes plane refrixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 128:2)
quae ut plane esset cumulateque perfecta, de Divinatione ingressi sumus his libris scribere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 4:2)
"Non equidem plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a te volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION