라틴어 문장 검색

In hac habitasse platea dictum est Chrysidem Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias Potius quam in patria honeste pauper viveret.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 55)
Cum huc respicio ad virginem, Illa sese interea commodum huc adverterat In hanc nostram plateam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3137)
Miles, edico tibi, Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi, "Alium quaerebam, iter hac habui," periisti.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8103)
Sed quis hic est senex quem video in ultima platea?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 4127)
Olli discurrere pares, atque agmina terni diductis solvere choris, rursusque vocati convertere vias infestaque tela tulere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:3)
Discurrunt variantque vices fusique per herbam indulgent vino et vertunt crateras aenos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:25)
Ilicet in muros tota discurritur urbe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:1)
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:14)
illae intus trepidae rerum per cerea castra discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:19)
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:3)
"verum purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 242)
nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:3)
non discurris nec locorum mutationibus inquietaris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 1:1)
Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:3)
relinque ista iamdudum, ad quae discurritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION