라틴어 문장 검색

dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 180:1)
alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 181:2)
tertiam, ut alter utique ex plebe - cum eo ventum sit ut utrumque plebeium fieri liceret - censor crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 182:1)
Campanis equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas sine suffragio data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 213:2)
Romani facti Acerrani lege ab L. Papirio praetore lata, qua civitas sine suffragio data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 253:1)
tribunusque plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 312:2)
cui non apparere, quod plebeius dictator sit, id vitium auguribus visum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 335:1)
eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 391:1)
movit patres conscriptos cum causa tum auctor nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 141:1)
sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo, nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 495:1)
Anagninis quique alii arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 637:1)
itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 682:1)
tamen ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 67:1)
consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 69:1)
qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION