라틴어 문장 검색

Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:1)
huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 126:1)
aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 110:3)
propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:2)
Etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:1)
Lacrimandum est, non plorandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:6)
tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 11:2)
"Sine dubio multum philosophia profecit,si puerum nutrici adhuc quam patri notiorem animo forti desideras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 14:5)
Gemis, ploras;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:6)
Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:6)
nutrix, ream tolle.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 14:3)
Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem nec in hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac militari industria merui ;
(세네카, 행복론, Liber III 131:1)
numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium ?
(세네카, 행복론, Liber III 131:2)
Atqui quid interest, cum aeque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere ?
(세네카, 행복론, Liber III 131:3)
Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius longius aetas sequens posuit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 138:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION